utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00050300

Charter 00050300
Charter Number: 00050300
Cartulary Title: Westminster Abbey Charters, 1066-c.1214 [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1190
Date Type: Internal, Regnal
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat)
map View Map
Charter:
Sciant tam presentes quam futuri quicunque has litteras viderint vel audierint quod ego Walterus Dei gratia abbas Westmonasterii et eiusdem loci conventus concessimus et hac presenti carta nostra confirmavimus Nicholao de Paklesham et heredibus suis villam nostram de Pakelsham membrum de Benflete cum omnibus pertinenciis suis excepta ecclesia cuius donationem et ius patronatus in manu nostra retinemus habendam et tenendam de nobis finabiliter libere et quiete et honorifice reddendo inde annuatim novem libras pitanciario nostro ad quatuor statutos terminos videlicet infra octo dies Pasche quadraginta quinque solidos infra octo dies Nativitatis Sancti Johannis Baptiste totidem infra octo dies Festivitatis Sancti Michaelis totidem infra octo dies Natalis Domini totidem Preterea idem Nicholaus vel heredes sui ad placita nostra de Benflet tanquam capitalis manerii ad summonitionem nostram venient Sciendum itaque est quod Nicholaus vel heredes sui predictam villam aut aliquam eiusdem ville porcionem absque consensu nostro dare aut vendere aut invadiare non poterunt Juravit itaque predictus Nicholaus in capitulo nostro quod hanc conventionem et concessionem sicut prescripta est sine dolo et machinatione tenebit et de hoc tenemento abbati et ecclesie Westmonasterii fideliter existet nec artem aut ingenium queret ut prenominatos redditus ecclesie Westmonasterii ullo unquam tempore substrahatur aut minuatur Hoc autem eis concedimus quamdiu bene reddiderint et inde erga nos se fideliter habuerint Facta est autem hec conventio anno primo regni Regis Ricardi apud Westmonasterium in curia domini regis coram Willelmo Eliensis episcopo domini regis cancellario et Hugone Dunelmensi et Hugone Cestrensi episcopis et coram aliis baronibus scaccarii domini regis Hiis testibus Henrico de Cornhull Willelmo filio Nigelli Willelmo de Cusinton Willelmo de Cherintona Roberto Revel Willelmo filio Johannis Rogero presbitero de hospitio domine regine Gaufrido Pycot senescallo abbatis Johanne filio Tureb Reginaldo filio Serlonis Laurentio filio Jordanis Johanne filio Osberti Henrico de Baioc Waltero nepote abbatis Thoma filio Philippi et aliis multis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter