utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00050304

Charter 00050304
Charter Number: 00050304
Cartulary Title: Westminster Abbey Charters, 1066-c.1214 [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Lease
Date: 1190
Date Type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat)
map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Walterus Dei gratia abbas Westmonasterii et eiusdem loci conventus concessimus et tradidimus Hugoni de Nunant Coventrie episcopo manerium nostrum de Pertune quod est in Statfordescira quod Dominus Rex Ricardus inspectis cartis antecessorum suorum nobis plenarie reddidit tenendum de nobis tota vita sua pro quadraginta solidis ad duos terminos inde annuatim solvendis videlicet ad Festum Sancti Johannis Baptiste viginti solidos et ad Natale Domini viginti solidos ita ut predictum manerium cum omni integritate sua et omnibus pertinenciis suis et emendacionibus cunctis quas in eo fecerit ad nos post decessum ipsius absque reclamatione ullius persone vel alicuius ecclesie libere revertatur Facta est autem hec concessio apud Westmonasterium in presentia Willelmi Eliensis episcopi domini regis cancellarii et Hugonis Dunelmensis episcopi justiciarii domini regis et multorum aliorum baronum qui tunc ibi aderant anno regni Regis Ricardi primo in Purificatione Sancte Marie Hiis testibus Roberto de Witefeld Michaele Belet Hugone Bardulf Rogero filio Reinfridi Galfrido Picot Willelmo Picot nepote eius Magistro Gaufrido de Norwic Magistro Henrico medico Ricardo filio Gaufridi Picot Roberto de Scribab Roberto del Broch Thoma clerico Radulfo de Saresbiria Gregorio filio Herwicun
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter