utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00050305

Charter Number: 00050305
Cartulary Title: Westminster Abbey Charters, 1066-c.1214 [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1175 - 1190
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Walterus Dei gratia abbas Westmonasterii et conventus eiusdem loci omnibus qui istas litteras viderint vel audierint salutem Noverit universitas vestra nos unanimiter concessisse et presenti carta confirmasse Roberto de Wycha et heredibus suis villam nostram que dicitur Snoddesbury cum omnibus pertinentiis suis in feodo et hereditate de nobis tenendam quam Laurentius abbas et conventus Westmonasterii Petro de Wicha patri suo per cartam suam concesserunt et idem Robertus solvet inde annuatim ad firmam de Pershore vj libras ad iiij statutos terminos Preterea concedimus ei villam nostram de Brythelmeton tenendam de nobis in feodo et hereditate cum omnibus pertinentiis suis quam pater suus ex concessione Laurentii abbatis et conventus Westmonasterii per cartam suam tenuit et idem Robertus reddet inde annuatim iiij libras ad firmam de Pershore ad iiij statutos terminos Et notum sit omnibus tam presentibus quam futuris quod ego Walterus abbas Westmonasterii et totus conventus eiusdem ecclesie concessimus Roberto filio Petri de Wycha tres virgatas terre in villa nostra de Wycha hereditario iure libere de nobis tenendas sicut Laurentius abbas Westmonasterii et totus conventus concesserunt Petro de Wycha patri eius per cartam suam et idem Robertus reddet inde annuatim ad firmam de Pershore pro omni servicio viii solidos iiij denarios ad iiij statutos terminos scilicet unam virgatam de nostro dominio unam virgatam que fuit Leswardi et unam virgatam terre que fuit Gunteri et Sweni []
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter