utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00050307

Charter
Charter Number: 00050307
Cartulary Title: Westminster Abbey Charters, 1066-c.1214
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement, Lease
Date: 1196
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Diplomatics (brat)
map View Map
Charter:
Hec est conuentio facta inter Abbatem Willelmum Westmonasterii et eiusdem loci conuentum et Alfwinum teintere uidelicet quod idem abbas et conuentus dimiserunt ei domum suam quam Willelmus de Camera et Elfgiua Lumbard uxor eius eis dederunt tenend de eis usque ad viij annos completos reddendo inde annuatim predicto abbati et conuentui pro omni seruitio ix solidos uidelicet quatuor solidos et vj denarios in Festo Sancti Michelis et totidem ad Pascham Completis itaque octo annis dicta domus quieta et absoluta remanebit predicto abbati et conuentui Terminus autem octo annorum predictorum inceptus ad proximam Pascham post mortem abbatis de Cadamo qui uenit cum Magistro Philippo Dunelmensi electo in Anglia Hiis testibus Willelmo de Camera Magistro Ernaldo Magistro Simone de Bareswrth Simone camerario Iacobo hostiario Roberto marescallo et aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter