utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00050311

Charter Number: 00050311
Cartulary Title: Westminster Abbey Charters, 1066-c.1214 [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1194 - 1200
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Noverint presentes et futuri quod ego Willelmus Dei gratia abbas Westmonasterii et totius eiusdem loci conventus communi assensu et voluntate concessimus et presenti hac carta nostra confirmavimus Roberto Mauduit camerario domini regis et heredibus suis in villa Westmonasterii domos nostras de Langedich habendas et tenendas de nobis libere et quiete cum omnibus terris et pratis quas scilicet Willelmus hostiarius Abbatis Walteri ecclesie nostre concessit et dedit reddendo inde singulis annis finabiliter infirmario nostro qui pro tempore fuerit undecim solidos ad duos terminos ad Pascha videlicet v solidos et vj denarios et ad Festum Sancti Michaelis v solidos et vj denarios pro omni servicio Et est sciendum quod predictus Robertus et heredes sui reddent annuatim pro prefata terra ad firmam ville Westmonasterii duodecim denariorum et Johanni filio Eadwardi et heredibus suis octo denariorum et Ricardo filio Eadmundi et heredibus suis octo denariorum Ut autem hec nostra concessio futuris temporibus stabilis et rata permaneat eam presentis scripti testimonio et sigilli nostri appositione roboravimus His testibus Willelmo de Hely thesaurario domini regis Simone de Pateshill Johanne de la Wike Andrea de Scaccario Thoma de Windlesour Willelmo filio Roberti Rogero Enganet Albino computatore Roberto de Rokingham Hugone de Fonte Galfrido de Cruce Johanne filio Eadwardi Stephano de Berking Alexandro de Eie Roberto de Fraxineto Willelmo de Avenay Johanne filio Willelmi filii Roberti Normanno Borel Ludovico clerico de Rokingham qui hanc cartam scripsit et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter