utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00050312

Charter Number: 00050312
Cartulary Title: Westminster Abbey Charters, 1066-c.1214 [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1195 - 1200
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus Sancte Matris Ecclesie filiis ad quos presens carta pervenerit Willelmus Dei gratia abbas Westmonasterii et eiusdem loci conventus eternam in Domino salutem Noverit universitas vestra nos ad peticionem et instanciam baronum domini regis concessisse et hac presenti carta nostra confirmasse Roberto Mauduit domini regis camerario et heredibus suis ut habeant capellam suam in villa Westmonasterii in curia sua iuxta Langedich absque omni dampno et detrimento parrochiane ecclesie videlicet ut nullum de parochianis in capella sua admittant unde parochialis ecclesia detrimentum aliquod paciatur Tali quidem conventione quod ipse Robertus et heredes sui singulis annis finabiliter de predicta capella ad magnum altare nostrum ij bisantias persolvent unum scilicet ad Pascha et alterum ad Festum Sancti Michaelis Si autem contigerit purificaciones in capella predicta fieri non aliter fient nisi in presentia parochiani sacerdotis qui omnes oblaciones ibi recipiet quod quidem ita statuimus ut de nullo vel de nulla fiant ibi sponsalia nuptie vel purificaciones qui sint de parochia Sancte Margarete Si vero contigerit aliquem de familia sua infirmari confessionem unccionem communionem et ea que Christiani sunt a capella Sancte Margarete percipiet et que debita sunt eccl[es]iastica eidem capelle Sancte Margarete persolvet Et si forte prefatus Robertus et uxor eius de villa recesserint quamdiu absentes erunt serviens eius qui ibidem domos suas et curiam suam custodiet ad parrochialem ecclesiam divinum audiet officium et que debita sunt ecclesiastica ibidem persolvet Si autem contigerit quod prefatus Robertus vel heredes sui a solutione prenominate pensionis quandoque cessaverint liberam habebit potestatem abbas qui pro tempore fuerit in predicta capella divinum prohibendi officium Juravit etiam predictus Robertus in capitulo nostro tactis sacrosanctis evangeliis quod predictam pensionem sicut prelocutum est solvet nec artem vel ingenium committeret unde prenominata pensio ecclesie Westmonasterii umquam ullo tempore subtrahatur aut minuatur Et ut hec nostra concessio futuris temporibus stabilis et rata permaneat eam presentis scripti testimonio et sigilli nostri apposicione roboravimus Hiis testibus Willelmo de Aubeygni Simone de Pateshull Ricardo de Heriet Willelmo thesaurario Magistro Willelmo de Neket Magistro Ernulfo fratre abbatis Theobaldo senescallo nostro Johanne de la Wike Andrea de Scaccario Willelmo filio Roberti Willelmo Borel Thoma de Windlesor Ricardo janitore Rogero Enganet Roberto de Rokingham Albino computatore Henrico Sumer Alexandro de Eya Johanne [filio] Edwardi Lodovico clerico qui hoc cirografphum scripsit et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter