utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00050317

Charter Number: 00050317
Cartulary Title: Westminster Abbey Charters, 1066-c.1214 [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1191 - 1200
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Willelmus Dei gratia abbas Westmonasterii omnibus Sancte Matris Ecclesie filiis ad quos presens carta pervenerit eternam in Domino salutem Justis petentium desideriis facilem nos convenit inpertiri consensum et vota que a rationis tramite non discrepant effectu sunt prosequente complenda Noverit itaque universitas vestra nos divine pietatis intuitu et pro salute anime mee et patris et matris mee concessisse et confirmasse sine ullo retinemento conventui nostro ecclesiam de Benflet cum ipso manerio et cum omnibus terris et maneriis sibi adiacentibus scilicet Fanton et Pakelesham cum omnibus pertinentiis suis que scilicet maneria ab antiquis temporibus pia largitione antecessorum meorum venerabilium abbatum Westmonasterii ad officium pitanciarie semper pertinuisse dinoscuntur quatinus eadem maneria libere quiete et honorifice in propria habeant dispositione et in usus suos et utilitates quicquid ex eis poterit provenire ita quod per eos fiat omne ordinamentum predictorum maneriorum inponendis autem vel removendis pitanciariis utar consilio conventus prout expedierit Contestor igitur omnes successores meos abbates ne ipsi faciant aut fieri sinant ullam infractionem huius mee concessionis immo augeant et confirment et stabiliant Hanc autem concessionem promta voluntate feci in capitulo nostro et sigillo proprio roboratam super ipsum altare Beati Petri apostolorum principis devotus obtuli ex auctoritate Dei et Beati Petri et ex potestate michi tradita terribiliter eos anathematizans quicumque hanc concessionem nostram ausu temerario infringere seu diminuere aut irritam facere presumpserint Hoc autem factum est toto conventu Westmonasterii assistente et sententiam latam confirmante et pro beneficio isto nobis omnimodas gratias referente
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter