utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00050320

Charter
Charter Number: 00050320
Cartulary Title: Westminster Abbey Charters, 1066-c.1214 [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1192
Date Type: Internal, Feast, Regnal

map View Map
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westmonasterium die Veneris proxima post Festum Sancti Andree anno regni Regis Ricardi quarto coram Domino Waltero Rothomagensi archiepiscopo et Rogero filio Reinfridi et Roberto de Wittefeld et Osberto filio Hervei et Symone de Patteshill et Hugone de Chaucumbe et Magistro Thoma de Husseburn justiciariis domini regis et aliis fidelibus domini regis ibi tunc presentibus inter Willelmum abbatem et conventum de Westmonasterio et Hugonem de Bocland de advocatione ecclesie de Dachewrth unde placitum fuit inter eos in curia domini regis per breve recognicionis scilicet quod predicti abbas et conventus quietam clamaverunt in perpetuum de se et de successoribus suis prefato Hugoni et heredibus suis prefatam advocationem ecclesie de Dachewrth per sic quod clericus quem Hugo vel heredes sui presentabunt ad prefatam ecclesiam antequam institutionem vel ingressum habuerit in prefatam ecclesiam de Dachewrth jurabit in capitulo de Westmonasterio quod solvet annuatim prefatis abbati et conventui et eorum successoribus viginti solidos sterlingorum ad Festum Sancti Michaelis cum institutus fuerit Hec autem concordia facta fuit inter predictos abbatem et conventum et Hugonem asensu et voluntate Willelmi de Bocland qui fuit homo abbatis de Westmonasterio de villa de Dachewrth qui fuit dominus prefati Hugonis de prefata villa de Dachewrth
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter