utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00050321

Charter Number: 00050321
Cartulary Title: Westminster Abbey Charters, 1066-c.1214 [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1191 - 1200
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Willelmus Dei gratia abbas Westmonasterii omnibus Sancte Matris Ecclesie filiis ad quos presens carta pervenerit eternam in Domino salutem Noverit universitas vestra me divine pietatis intuitu concessisse et pro salute mea et patris et matris et antecessorum meorum dedisse et hac presenti carta mea confirmasse dilectis in Christo fratribus et filiis nostris conventui videlicet Westmonasterii viginti et unam marcam argenti ad infirmariam eorum sustentandam singulis annis percipiendas et inperpetuum possidendas de residuo ecclesiarum de Ocham et de Hameledone per manum infirmarii qui pro tempore fuerit ita ut in usus et necessitates fratrum infirmorum prout expedierit fideliter expendantur et idem infirmarius anniversarium nostrum singulis annis in perpetuum decenter et honeste procuret Obtestor autem omnes successores meos abbates per tremendum Dei iudicium ne ipsi ullam infractionem huic mee concessioni faciant vel fieri permittant Si quis vero hanc nostram concessionem et donacionem in magno vel in minimo infringere voluerit vel alios ad hoc quolibet modo conduxerit indignationem Omnipotentis Dei nisi resipiscat incurrat ut autem hec nostra concessio perpetuum robur optineat eam presentis scripti testimonio et sigilli nostri apposicione roboravimus Hiis testibus Tedbaldo senescallo nostro Arnulfo fratre meo Nicholao nepote meo Robert Mauduyt Willelmo de Rochingeham Andrea et Albino de scaccario Lodouico clerico Rogero Enganet Willelmo filio Roberti Odone aurifabro et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter