utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00050324

Charter
Charter Number: 00050324
Cartulary Title: Westminster Abbey Charters, 1066-c.1214
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1192
Date Type: Internal, Feast, Regnal

map View Map
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Norhamton anno tercio regni Regis Ricardi die Sancti Vincencii coram H[ugone] episcopo Coventrenci et Willelmo Marescallo et Galfrido filio Petri et Hugone Bardulf et Roberto de Wicef[eld] et Othone filio Willelmi et Osberto filio Hervici et Ricardo del Pec[] iusticiis domini regis et aliis baronibus et fidelibus domini regis tunc ibidem presentibus inter Willelmum abbatem de Westmonasterio petentem et Willelmum de Derneford tenentem de uno hospicio quod prefatus abbas clamavit habere consuetudine annuatim ad se et suos hospitandum in villa de Derherst[] Unde placitum fuit inter eos in curia domini regis scilicet quod prefatus abbas quietum clamavit prefatum hospicium prefato Willelmo et heredibus suis in perpetuum et pro hoc fine et quieta clamantia et concordia prefatus Willelmus et heredes sui dabunt quolibet anno prefato abbati xl solidos ad duos terminos per annum ad octabas Sancti Michaelis xx solidis et ad octabas Pasche xx solidos
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter