utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00050330

Charter
Charter Number: 00050330
Cartulary Title: Westminster Abbey Charters, 1066-c.1214
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1204
Date Type: Internal, Feast, Regnal

map View Map
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westmonasterium a die Pasche in j mensem anno regni Regis Johannis quinto coram Gaufrido filio Petri Ricardo de Her[iet] Simone de Pat[es]hull Eustachio de Faucunb[er]g Johanne de Gestling Osberto filio Hervei Godefrido de Insula Waltero de Creping[] justiciariis et aliis baronibus domini regis tunc ibi presentibus inter Radulfum abbatem Westmonasterii petentem et Willelmum de Ginnes et Matildem uxorem suam tenentem de una carucata terre cum pertinentiis in Batricheseya sicut aquaductus designat usque ad propriam terram predicti Willelmi et a nemore archiepiscopi Cantuariensis usque ad parcum de Beke[n]ham Unde placitum fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predicti Willelmus et Matildis recognoverunt totam predictam terram cum pertinentiis esse ius ipsius abbatis et ecclesie Sancti Petri de Westmonasterio Et pro hac recognitione et fine et concordia predictus abbas concessit predicto Willelmo et Matildi et heredibus ipsius Matildis totam predictam terram cum pertinentiis tenend de ipso abbate et successoribus suis inperpetuum per liberum servicium viginti solidorum per annum pro omni servicio reddendo ad duos terminos anni scilicet ad Pascha decem solidos et ad Festum Sancti Michaelis decem solidos Et pro hac concessione predicti Willelmus et Matildis remiserunt et quietum clamaverunt predicto abbati et successoribus suis totum ius et clamium quod habuerunt in bosco et in terra de Pange de se et heredibus ipsius Matildis inperpetuum ita quod predictus abbas et successores sui possint facere voluntatem suam de predicto bosco et terra sine contradictione predictorum Willelmi et Matildis et heredum ipsius Matildis ita tamen quod predictus abbas concessit predicto Willelmo et Matildi et heredibus ipsius Matildis communam herbagii in bosco suo de Pange de omnibus propriis averiis de Bekenham exceptis capris et alienis averiis quamdiu boscum clausum non fuerit Et preterea idem abbas concessit predictis Willelmo et Matildi et heredibus ipsius Matildis triginta porcos in predicto bosco quietos de pannagio et omnes alii porci et omnia averia de Bekenham removeantur de predicto bosco de Pange quamdiu pessio durat scilicet inter Festum Sancti Michaelis et Festum Sancti Martini Et si forte contigerit quod predictus abbas vel successores sui predictum obscum de Pange clauserunt predicti Willelmus et Matildis et heredes ipsius Matildis habebunt in predicto bosco pasturam ad quadraginta animalia et ad centum oves et predictos triginta porcos quietos de pannagio Et si forte contigerit quod idem abbas vel successores sui de predicto bosco essartare voluerint licet bene facere eis hoc sine contradictione predictorum Willelmi et Matildis vel heredum ipsius Matildis sed tamen remanebit de predicto bosco et herbagio non sartato quod idem Willelmus et Matildis et heredes ipsius Matildis habeant sustentacionem ad predictos triginta porcos et ad quadraginta animalia et ad centum oves Et idem abbas cepit homagium ipsius Willelmi de predicta terra in eadem curia
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter