utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00050336

Charter Number: 00050336
Cartulary Title: Westminster Abbey Charters, 1066-c.1214 [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1200 - 1214
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus sancte Matris Ecclesie filiis ad quos presens carta pervenerit Radulphus Deo disponente abbas Westmonasterii eternam in Domino salutem Hostiam Deo satis immolat acceptabilem qui pietatis affectu confirmatur infirmis et super miseros affluit misericordie visceribus Hinc est quod consolationi fratrum nostrorum infirmorum pie sollicitudinis oculo providere desiderans et multiplicem quam egrotantes patiuntur miseriam compaciendo cupiens relevare divine miserationis intuitu concessi et pro salute anime mee et animarum patris et matris mee et antecessorum meorum dedi et hac carta mea confirmavi dilectis in Christo filiis et fratribus nostris conventui videlicet Westmonasterii ad infirmariam eorum sustentandam viginti et unam marcas argenti singulis annis de ecclesiis de Ocham et de Hameledon percipiendas et inperpetuum quiete possidendas ita quod per consilium conventus et per manum infirmarii qui pro tempore fuerit in usus et necessitates fratrum infirmorum prout expedient fideliter expendantur Obtestor autem omnes successores meos abbates per tremendum Dei judicium ne ipsi ullam infractionem huius nostre concessionis faciant vel fieri permittant set eam potius augeant confirment et conservent Scituri quod particeps mercedis efficitur qui bonam alterius constitutionem pro salutem favore prosequitur Si quis vero hanc nostram concessionem et donationem in magno vel in minimo infringere voluerit vel alios ad hoc quolibet modo induxerit indignacionem Omnipotentis Dei nisi resipiscat incurrat Ut autem hec nostra concessio perpetuum robur optineat eam presentis scripti testimonio et sigilli mei appositione roboravi Hiis testibus Hugone filio Ricardi Ernulfo Postard Ricardo janitore Stephano de Berking Willelmo de Bukingham Andrea et Albino de Scaccario Gaufrido camerario meo Rogero Engan[et] Willelmo filio Roberti Odone aurifabro et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter