utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00050341

Charter
Charter Number: 00050341
Cartulary Title: Westminster Abbey Charters, 1066-c.1214
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1158
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus amicis et tenentibus Sancti Petri Westmonasterii tam clericis quam laicis Francis et Anglicis totus eiusdem loci conuentus salutem Noueritis nos concessisse et confirmasse Willelmo de Derneford manerium de Derhurst cum omnibus suis pertinentiis tenend et habend de abbate nostro qui pro tempore fuerit sibi et heredibus suis libere et quiete integre et pacifice iure hereditario inperpetuum reddendo inde annuatim abbati nostro qui pro tempore fuerit xxx libras argenti ad duos terminos scilicet infra octabas Pasche xv libras et infra octabas Sancti Michelis xv libras pro omnibus seruitiis consuetudinibus et exactionibus secularibus ad ipsum abbatem qui pro tempore fuerit pertinentibus sicuti Geruasius quondam abbas noster illud manerium de Derhurst in feodo firma illis dedit et concessit unde concedimus et confirmamus quod predicti Willelmus et heredes sui habeant et teneant predictum manerium de Derhurst cum omnibus suis pertinentiis adeo libere quiete et integre sicuti predictus Abbas Geruasius melius et liberius illis dedit et concessit cum omnibus libertatibus et liberis consuetudinibus in carta sua quam predictus Willelmus de Derneford de ipso habet plene contentis et specificatis Nos autem predictus conuentus Sancti Petri Westmonasterii uno cum abbate nostro qui pro tempore fuerit predictum manerium de Derhurst cum omnibus suis pertinentiis et cum omnibus libertatibus et liberis consuetudinibus a predicto Abbate Geruasio predictis Willelmo et heredibus suis datis et concessis pro predicto redditu in perpetuum warantizabimus Et nos excommunicationis sententiam a predicto abbate nostro Geruasio in omnes illos illatam qui libertates et liberas consuetudines predicto manerio de Derhurst pertinentes auferrent de Willelmo de Derneford uel de heredibus suis firmiter concedimus et confirmamus Hiis testibus Helia priore Sancti Petri Westmonasterii Osberto de Clare Roberto Folet Rogero de Stanton Willelmo de Mulas Helia clerico Gregorio senescallo et pluribus aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter