utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00050342

Charter
Charter Number: 00050342
Cartulary Title: Westminster Abbey Charters, 1066-c.1214
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1179 - 1181
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Hec est finalis concordia inter monachos Westmonasterii et Petrum de Sutton[] et Margaretam uxorem eius facta apud London[] in Hustingo existentibus tunc vicecomitibus Willelmo filio Sabel et Reginaldo veteri et aliis baronibus Lundon[] presidentibus de una terra in Duvegate que fuit Sermanni in qua mansit Rob[ertus] de Marlebergia de qua solebant idem monachi antiquitus viij solidos percipere per annum videlicet quod Mirable que fuit filia Ogeri dapiferi tenebit eandem terram tota vita sua libere sine censu Post decessum autem ipsius Mirable aut si forte ad religionem se transtulit vel quocumque modo terra illa de manu ipsius exierit memoratus Petrus et uxor eius et heredes eorum vel quicumque eam tenuerint reddent annuatim pro parte illius terre quam tenebunt iiij solidos inperpetuum camere prescriptorum monachorum in elemosinam scilicet ad Pascham ij solidos ad Festum Sancti Michaelis ii solidos Nec amplius poterunt monachi de parte Petri et uxoris sue sive heredum suorum exigere quam illos quatuor solidos per annum sed Johannes Tresgod et uxor eius Amia et heredes eorum alios quatuor solidos monachis persolvent sicut cirographum eorum testatur Et illu actum est consilio et assensu Margarete uxoris [sue] supradicti Petri que est heres ipsius terre Hiis testibus Gilleberto constabulario Turris London[] Johanne Buchunte Edwardo Blundo Henrico filio Ailwini Radulpho Brand Rogero filio Alani Ricardo filio Reyneri Andrea Bucherel Willelmo filio Sabel[] Johanne de Coveham Willelmo de Haverhell Walerammo Johanne Burguinun Radulfo Britone Petro Johanne clericis vicecomitis et toto Hustingo
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter