utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00050346

Charter Number: 00050346
Cartulary Title: Westminster Abbey Charters, 1066-c.1214 [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1199 - 1207
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Robertus de Mullesham prior Westmonasterii assensu et voluntate tocius conventus nostri dimisi et concessi et hac presenti carta confirmavi Willelmo Anglico de Westmonasterio et heredibus suis unum masuagium cum pertinentiis in villa Westmonasterii quod masuagium iacet inter terram Gaufridi fabri ex una parte et terram Willelmi parmentarii ex altera et quod masuagium predictus Willelmus Anglicus et Isabella uxor eius receperunt in feudo sibi et heredibus eorum de predicto Gaufrido filio Jocilini fabri et heredibus suis per servitium trium solidorum per annum pro omni servitio et per gersummam quattuordecim solidorum Redditum quorum trium solidorum predictus Gaufridus et heredes sui dederunt et concesserunt ad administrationem luminaris altaris Beate Marie in ecclesia nostra pro xl solidis De quibus tribus solidis predictus Willelmus et heredes sui assignati fuerunt reddere mihi vel alii qui pro tempore esset custos predicti altaris sicut carta ipsius Gaufridi testatur Unde sciendum est quod predictus Willelmus ante decessum Isabelle uxoris eius assensu et voluntate utriusque de predicto masuagio cum pertinentiis Beatam Mariam et custodem altaris ipsius qui pro tempore fuerit coram melioribus et legalioribus hominibus ipsius ville Westmonasterii heredes fecerunt et constituerunt Ego autem vice gloriose Virginis et nomine ipsius altaris custodis tamquam capitalis dominus concessi et dimisi et presenti scripto confirmavi predicto Willelmo et heredibus suis predictum masuagium cum pertinentiis vel cui assignare vel dare voluerit reddendo inde singulis annis mihi vel alii qui pro tempore fuerit custos predicti altaris iiij solidos et vj denarios unde prius reddidit nisi tres solidos tantummodo Habendum et tenendum sibi et heredibus suis vel assignatis libere et quiete integre et plenarie per liberum servitium predictorum iiij solidorum et vj denariorum reddendorum ad iiij anni terminos videlicet ad Natale Domini tresdecim denarios et obolum et ad Pascha tresdecim denarios et obolum et ad Festum Sancti Johannis Baptiste tresdecim denarios et obolum et ad Festum Sancti Michaelis tresdecim denarios et obolum Ut autem hec omnia securam firmitatem futuris temporibus obtineant ego Robertus vice gloriose Virginis et nomine altaris ipsius tunc temporis custodis sigillum meum apposui parti carte cyrographate quam remanet ipsi Willelmo et heredibus vel assignatis suis et ipse Willelmus sigillum suum apposuit parti carte cyrographate que remanet penes me vel alium tunc temporis ipsius altaris custodem Hiis testibus Domino Willelmo Eliensi domini regis thesaurario Domino Roberto Mauduit Johanne de Sterteford Willelmo de Castell Alexandro clerico Ludovico clerico Odone aurifabro Henrico Sumer Ricardo filio Edmundi Roberto de Claigate Stephano de Berking Roberto de Crokesl Laurentio Muschat et toto alimoto Westmonasterii
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter