utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00050348

Charter Number: 00050348
Cartulary Title: Westminster Abbey Charters, 1066-c.1214
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1199 - 1216
Date Type: Assigned
Resource Link(s): British History Online
map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Robertus de Mulesham prior Westmonasterii voluntate et assensu conventus eiusdem loci concessi et dimisi et hac presenti carta confirmavi Ade servienti de ecclesia Westmonasterii totam terram illam cum pertinentiis in villa Westmonasterii quam emi de Petro Fauset que fuit de feodo Hamundi de Hotot que videlicet terra jacet iuxta terram quam Johannes Pimerich aliquando tenuit que fuit de eodem feodo Habendam et tenendam ipsi Ade et heredibus suis de nobis et successoribus nostris altaris Beate Virginis Marie in eadem ecclesia procuratoribus libere et quiete integre inperpetuum reddendo inde singulis annis de predicta terra duos solidos procuratori prefati altaris qui pro tempore fuerit ad quatuor principales anni terminos pro omni servitio salvo tamen forinseco servitio abbatis Hanc autem terram predicto Ade et heredibus suis warantizabimus contra omnes homines et feminas per predictum servitium Ut autem hec concessio et carte presentis confirmatio rata sit et stabilis eam sigilli mei appositione corroboravi Hiis testibus Odone aurifabro Ricardo Testard Gaufrido de Cruce Wimund pistore Johanne filio Alani Gaufrido de Ecclesia Gervasio portitore Ivone de Medmeham Willelmo filio Herberti Nicholao de cellario Helia parmentario Gervasio Tatin Laurentio Muschat et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter