utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00050349

Charter Number: 00050349
Cartulary Title: Westminster Abbey Charters, 1066-c.1214 [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Oath
Date: 1200 - 1225
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Forma juramenti confugientium ad sanctuarium Westmonasterii In primis jurabit quilibet ad dicendum veram causam adventus sui et condiciones eiusdem et adversus quales personas Item jurabit quod fideliter et honeste se habebit dum infra sanctuarium manserit jura quoque et privilegia ac consuetudines eiusdem loci sustinebit pro posse suorum defendet Item jurabit quod omnem correctionem et jurisdictionem presidentis ibidem necnon judicia et precepta licita justicia et equitate suadentibus obedienter subibit et tolerabit et contra eam non veniet quovis modo directe vel indirecte salvis provocationibus et appellationibus ad sedem apostolicam licite directis Item jurabit quod pacta et contractus que et quos infra dictum sanctuarium fecerit fideliter observabit Item jurabit si propter debitum ad prefatum sanctuarium confugerit quamcito comode poterit satisfaciet creditoribus suis ac adversus eosdem in colloquiis et tractatibus honeste et modeste ac sine garula et probosis verbis se habebit Item jurabit quod panem unum serviciam ac alia victualia in dicto sanctuario non vendet communiter sine licencia speciali domini archidiaconi Westmonasterii vel ipsius locum tenentis petita et optenta Item jurabit quod non recipiet aliquem fug[i]tivum seu aliquos fugitivos aut alios suspectos in domum suam vel mensam ad hospitandam sine licencia supradicta Item jurabit quod arma defensiva non portabit infra sanctuarium sine predicta licencia sed ipso ad immun[i]tatem recepto illa si que habet dicto archidiacono vel eius locum tenenti sine contradictione liberabit cum fuerit requisitus Item jurabit quod non exibit sanctuarium die vel nocte postquam receptus sine licencia predicta nisi fecerit finem cum adversariis suis Item jurabit quod false subdole aut maliciose aliquem fugitivum non diffamabit nec quovis modo defraudabit Item jurabit quod violenciam voluntariam in dicto sanctuario non faciet nec alicui illicite fieri videbit qui illud pro posse suo impediet Hoc omnia fideliter observari promittet sicut Deus se adiuvet et Sancta Dei Ewangelia
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter