utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00050351

Charter Number: 00050351
Cartulary Title: Westminster Abbey Charters, 1066-c.1214 [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1189 - 1191
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Henricus filius Ailwini de London dedi et concessi et presenti carta mea confirmavi Deo et ecclesie Sancti Petri de Westmonasterio et monachis ibidem Deo servientibus pro salute anime Regis Henrici et anime mee et antecessorum et successorum meorum et omnium fidelium defunctorum in puram et perpetuam elemosinam quinque solidatas quieti redditus de terra quam Laurentius plumbariis tenuit de me inter terram quam Henricus Toltric tenuit versus orientem et terram quam Willelmus Bukelarus tenuit versus occidentem Habendas et tenendas predicte ecclesie Sancti Petri et monachis ibidem Deo servientibus inperpetuum libere quiete integre et finabiliter et ad faciendum servitium pro anima predicti Regis Henrici et pro anima mea et animabus omnium fidelium defunctorum in die anniversarii obitus mei annuatim quando evenerit Ut autem hec mea donatio et concessio perpetua firmitate consistat presentem paginam sigilli mei munimine roboravi
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter