utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00050354

Charter Number: 00050354
Cartulary Title: Westminster Abbey Charters, 1066-c.1214 [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1185 - 1200
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus Sancte Matris Ecclesie filiis presentibus et futuris ego Willelmus de Neuham Militie Templi in Anglia minister humilis salutem Noveritis nos communi consilio et assensu totius capituli nostri concessisse et hac carta nostra confirmasse Radulfo aurifabro et heredibus suis terram nostram sub Castello Bainardi habentem in longitudine quinquies xx pedes in latitudine xlij pedes illam videlicet quam Gauterus filius Roberti et heredes sui domui nostre in elemosinam dederunt et cartis suis confirmaverunt Habendam et tenendam libere et quiete reddendo inde annuatim domui nostre xij denarios pro omnibus servitiis et exactionibus His testibus Fratre Thoma de Tanton Fratre Willelmo preceptore London Fratre Roberto de Fliethe Fratre Henrico Fratre Gar[ino] Gaufrido Halderman Henrico parmentario Goldhauet pessunerio Willelmo Franco Stephano aurifabro Haimaro pessunerio
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter