utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00050355

Charter Number: 00050355
Cartulary Title: Westminster Abbey Charters, 1066-c.1214 [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1190 - 1212
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Willelmus de Haverhulle filius Brihmari de Haverhull dedi et concessi pro anima patris mei et matris mee et mea et uxoris mee et liberorum meorum et consanguineorum meorum tam antecessorum quam successorum Deo et Beato Petro Westmonasterii et monachis ibidem Deo servientibus in liberam et perpetuam elemosinam quatuordecim solidatas redditus de quadam terra mea que jacet in Westchep inter sopam Walteri Travers et sopam Nigelli aurifabri quam idem Nigellus tenet de infirmis Sancti Egidii quam videlicet terram prefatus Nigellus aurifaber et heredes eius tenent in feodo de me et de heredibus meis Percipient autem prefati monachi Westmonasterii has predictas quatuordecim solidatas redditus per manum eiusdem Nigelli vel heredum suorum vel per manum alterius qui tenuerit predictam terram quicumque ille fuerit singulis annis ad quatuor terminos videlicet infra quindecim dies Natalis Domini tres solidos et sex denarios infra octavas Pasche tres solidos et sex denarios infra octavas Sancti Johannis Baptiste tres solidos et sex denarios infra octavas Sancti Michaelis tres solidos et sex denarios Et hanc meam elemosinam totam prenominati monachi Westmonasterii per meam petitionem assignaverunt ad sacristariam suam videlicet ad emendum vinum et oblata ad missas Idem vero monachi caritatis intuitu michi et uxori mee concesserunt quod anniversarium nostrum sicut pro uno fratrum suorum facient singulis annis celebrari Hanc autem donationem meam feci Thoma filio meo et herede presente et hoc idem concedente que videlicet donatio mea ut futuris temporibus stabilis et firma permaneat eam presenti scripto et sigillo meo confirmavi Hiis testibus Henrico maiore London Johanne filio Herlicunni Nigello aurifabro Hugone canonico Adam clerico Henrici maioris Thoma Gandeshider Helia presbitero de Hunilane Henrico Bonehaie Nicholao Duchet Roberto le Blund Johanne Buchement et aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter