utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00050356

Charter Number: 00050356
Cartulary Title: Westminster Abbey Charters, 1066-c.1214 [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1199 - 1216
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Notum sit omnibus presentibus et futuris quod ego Magister Simon filius Walteri Nigri London concessi et dedi et hac carta mea confirmavi Deo et Beate Marie et beato Petro Westmonasterii et monachis ibidem Deo servientibus pro anima mea patris et matris mee et parentum meorum duas solidatas redditus quieti in piscenaria London que est prope ecclesiam Sancti Pauli videlicet de scopa illa quam tenet Stephanus de Syen que est inter scopam que fuit Turoldi piscenarii et scopam Hugonis palmerum que quidem scopa continet octo pedes et dimidium in latitudine et totidem in longitudine et inde solvuntur domino regi duo solidi et monialibus de Ankerwik tres solidi in puram et perpetuam elemosinam solvendas custodi altaris Beate Marie in eadem ecclesia ad luminaria invenienda qui pro tempore fuerit ad Festum Beati Michaelis et non in alios usus Et ut hec mea donatio et concessio rata sit et stabile permaneat eam sigilli mei appositione corroboravi Hiis testibus Ricardo de Dol tunc senescallo Westmonasterii Alano de Baalun Willelmo de Westmonasterio Hugone le Taillur Odone de Westmonasterio Adam de Westmonasterio Gaufrido de Cruce Ricardo filio Edmundi Stephano de Berking Nicholao de celario Adam de ecclesia Willelmo Sticael Laurentio Muschat et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter