utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00050359

Charter Number: 00050359
Cartulary Title: Westminster Abbey Charters, 1066-c.1214 [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Concession
Date: 1154 - 1186
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Laurentius cognomento Diabolus filius Willelmi concessi et resignavi totum jus quod clamabam in patronatu ecclesie Sancti Martini de Ludegate cum pertinentiis suis Deo et Beato Petro et monachis de Westmonasterio liberum et solutum de me et heredibus meis inperpetuum pro salute anime mee et antecessorum et successorum meorum et pro fraternitate domus tam in vita quam in morte habenda et ne hec concessio revocetur in irritum sigilli mei appositione illam corroboravi Hiis testibus Johanne filio meo et herede presente et hoc annuente Roberto capellano Sancti Martini de Ludgate Johanne Lovegold Johanne de Sterteford Osberto de Sancto Audoeno Willelmo de Sancto Martino de Ludgate capellanis Magistro Ricardo de Lirling Magistro Simone clericis Stephano aurifabro Augustino calicerio Jacobo parmentario Adam sermocinario et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter