utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00050362

Charter Number: 00050362
Cartulary Title: Westminster Abbey Charters, 1066-c.1214 [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1205 - 1218
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Thomas de Haverell salutem in Domino Noverit universitas vestra me divine caritatis intuitu concessisse et dedisse Deo et ecclesie Sancti Petri de Westmonasterio duas solidatas quieti redditus de terra quam Johannes Blundus aurifaber tenuit de me in parochia Sancti Alfegi apud Crepelgate percipiendas ad quatuor terminos anni et quadraginta et duos denarios redditus de terra quam Bruming filius Stephani tenuit de me versus Turrim London recipiendum ad quatuor terminos anni Habendos et tenendos in liberam et puram et perpetuam elemosinam ad inveniendam unam lampadem in eadem ecclesia coram altari Beate Marie Virginis inperpetuum Hanc vero concessionem et donationem ego Thomas de Haverell et heredes meos warantizabimus predicte ecclesie Sancti Petri de Westmonasterio contra omnes homines et feminas inperpetuum Et ut hec mea concessio et donatio stabilis maneat et firma eam presenti scripto et sigilli mei appositione confirmavi Hiis testibus Petro priore Sancte Trinitatis London Martino priore Sancte Marie de Suwerk Godefrido priore Novi Hospitalis extra Bissopesgate Magistro Waltero London Roberto filio Reygneri canonico Sancte Marie de Suwerk Alexandro de Langhal canonico Sancte Trinitatis Johanne de Eggeswere Galfrido de Sancta Elena canonico Sancti Bartholomei Willelmo capellano Simone capellano novi hospitalis Willelmo filio Reyneri Henrico de Sancto Albano
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter