utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00050368

Charter Number: 00050368
Cartulary Title: Westminster Abbey Charters, 1066-c.1214 [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1186 - 1189
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Universis Sancte Matris Ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit Nicholaus archidiaconus London salutem in Domino Vestre notificamus universitati nos ad presentacionem Walteri abbatis Westmonasterii et conventus eiusdem loci ad quorum donationem medietas ecclesie Sancti Magni Martiris de Ponte pertinet et ad presentationem Henrici de Soliaco prioris Bermundeseye et eiusdem loci conventus ad quos alia medietas prefate ecclesie cum iure donationis pertinet Magistrum Nicholaum nepotem nostrum in personam ecclesie predicte recepisse et ipsum per officialem nostrum in corporalem possessionem eiusdem induxisse unde ut ea que a nobis gesta sunt firma habeantur hoc presenti scripto cum sigilli nostri appositione roboranda duximus Hiis testibus Nicholao capellano nostro Ricardo de Sancto Johanne Helia de Honilane Gaufrido de Sancta Margareta de Ponte Waltero de Sancto Botulpho de Ponte Gregorio capellano David filio eius Swenone capellano nostro Johanne capellano eiusdem ecclesie Willelmo filio Alexandri Radulfo de Ulla Hudone de Sancto Georgio
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter