utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00050369

Charter Number: 00050369
Cartulary Title: Westminster Abbey Charters, 1066-c.1214 [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1175 - 1189
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus Sancte Matris Ecclesie filiis ad quos presentes littere pervenerint Nicholaus Dei gratia London archidiaconus eternam in Domino salutem Universitati vestre notum facimus nos ad presentationem venerabilis viri Walteri abbatis Westmonasterii et eiusdem conventus recepisse et nullo contradicente in generali capitulo instituisse Galfridum de Bedeford capellanum in ecclesia Sancte Margarete de London prope Pontem quia ad prefati abbatis et conventus donationem pertinere dinoscitur Ita ut nomine pensionis x solidorum camerario Westmonasterii singulis annis ad duos terminos anni reddere debeat ad Pascha videlicet quinque solidos et ad Festum Sancti Michaelis v solidos eodem modo et sub eadem pensione Galfridus clericus memoratam ecclesiam ex donatione abbatis et conventus et ex nostra concessione ante tenuerat et in ea ad presentationem abbatis et conventus cum debita sollempnitate per nos institutus fuit Ne igitur que in presentia nostra gesta sunt decetero possunt in dubium revocari ea sigilli nostri testimonio roboravimus Hiis testibus Radulfo cantore Stephano camerario Magistro Ricardo fratre Nicholai archidiaconi Magistro Nicholao eiusdem nepoti Nicholao capellano archidiaconi Magistro Silvestro Roberto eius capellano Johanne capellano del Baille Johanne de Sancta Margareta Rogero de Sancto Edmundo Ernisio Bissope Willelmo Aldelmanno ad Camberletk Andrea le Blunt Jacobo le Want et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter