utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00050372

Charter Number: 00050372
Cartulary Title: Westminster Abbey Charters, 1066-c.1214 [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1199 - 1216
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Matillis de Paris filia Simonis de Paris concessi et dimisi et presenti carta mea confirmavi Ricardo filio Willelmi filii Reing[eri] quandam terram quam habui in parochia ecclesie Sancte Margarete versus Pontem London que terra jacet inter terram que fuit Willelmi Sig et terram quam ego Matillis dedi ecclesie Sancti Petri de Westmonasterio versus austrum que etiam continet in fronte secus vicum regis oriente in latitudine sex ulnas et tres quartas de ulnis ferreis Regis Johannis Anglie et in medio viginti et unam ulnas de eisdem ulnis et in capite occidentali viginti ulnas et dimidiam de eisdem ulnis et in longitudine quinquaginta et duas ulnas de eisdem ulnis scilicet quicquid ibidem habui in longitudine et latitudine in ligno et lapido et in rebus cuntis cum omnibus pertinentiis integre sine aliqua exceptione Habendam et tenendam eidem Ricardo et heredibus suis de me et de heredibus meis in feodo et hereditate libere quiete honorifice bene et in pace integre et finabiliter Reddendo inde annuatim michi et heredibus meis pro omni servitio et exactione et rebus cuntis quinque solidos esterlingorum ad quatuor terminos anni scilicet infra octabis Nativitatis Domini quindecim denarios infra octabis Pasche xv denarios infra octabis Nativitatis Sancti Johannis Baptiste xv denarios infra octo dies Festi Sancti Michaelis xv denarios sine c[avilatione] et meskenninga Et sciendum quod ego Matillis et heredes mei nullo modo poterimus nec debemus prenominatum Ricardum nec heredes suos de predicta terra nec pertinentiis dehospitari causa me vel heredes meos vel aliquem alium hominem vel feminam ibidem hospitandi nec amplius inde exigere nec habere debemus quam predictos quinque solidos per annum terminis statutis Hanc autem terram predictam integre cum omnibus pertinentiis suis ego Matillis et heredes mei predicto Ricardo et heredibus suis contra omnes homines et feminas finabiliter debemus warantizare et de omnibus servitiis et exactionibus et rebus cuntis versus capitales dominos ipsius feodi et versus omnes gentes aquietare Pro hac igitur concessione et dimissione et warantisione et aquietatione et presentis carte mee confirmatione predictus Ricardus dedit michi Matilli decem libras esterlingorum in gersummam Hiis testibus Rannulpho sacerdote Willelmo Wylikyn aldermanno Matheo aldermanno Nicholao Duk[et] Johanne Walran Johanne Blundo Roberto de Turr Ada camerario Warino filio Nicholai Petro Bukerel Willelmo viro Sar Roberto Blund carnifice Jordano filio Reng[eri] Godino ferratorio Simone Blund pisconerio Galfrido Lageman Thoma pisconerio Willelmo Bat Joceo ponderatore Hugone de London Waltero clerico et pluribus aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter