utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00050376

Charter Number: 00050376
Cartulary Title: Westminster Abbey Charters, 1066-c.1214 [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Sale, Quitclaim
Date: 1199 - 1216
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Paganus Tabur filius Pagani Tabur et ego Agnes uxor eiusdem vendidimus quietum clamavimus et forisaffidavimus extra nos et heredes nostros Serloni mercerio totam terram cum domibus et pertinentiis quam habuimus in parochia Sancti Martini de Otteswich de feodo ipsius Serlonis Que jacet inter terram que fuit Johannis Beggy versus aquilonem et terram eiusdem Serlonis versus austrum videlicet quicquid ibidem habuimus vel habere potuimus in terris in domibus in lignis et lapidibus in longitudine et latitudine in rebus cuntis cum omnibus pertinentiis suis integre sine aliquo retinemento Habendum et tenendum ipsi Serloni et cuicumque dare dimittere legare vel assignare voluerit et heredibus suis libere quiete bene et in pace extra nos et heredes nostros inperpetuam et finalem venditionem Ita etiam quod ego Paganus Tabur sive ego Agnes uxor eiusdem predicta sive heredes nostri sive aliquis per nos vel pro nobis nullo modo poterimus neque debemus aliquid inde habere exigere capere nec clamare inperpetuum Et ut hec nostra venditio quieta clamatio et forisfidatio perpetuam firmitatem obtineat presentem cartam sigillis nostris roboravimus Pro hac igitur venditione quieta clamatione et forisaffidatione et sigillorum nostrorum appositione dedit nobis dictus Serlo quatuor marcas esterlingorum Hiis testibus Waltero de Insula tunc aldermano Elia mercerio Petro filio Laurentii de Burton Roberto de Wrotham Rogero de Cardvill Johanne de Solio Ricardo Cobold Roberto pistore Andrea ferunario Willelmo de Bradestrate Waltero serviente Rogero clerico et aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter