utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00050379

Charter Number: 00050379
Cartulary Title: Westminster Abbey Charters, 1066-c.1214 [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1150 - 1200
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Marona quondam uxor Martini Sperling dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmavi in puram et perpetuam elemosinam Deo et Beate Marie et conventui ecclesie Westmonasterii duas solidatas redditus in urbe London quas Bricius cordarius solebat michi reddere de quadam terra que est in parochia Sancte Marie de la Hulle Et est inter terram quam idem Bricius tenet de predicta ecclesia Westmonasterii et terram quam ego teneo de canonicis Sancte Trinitatis de London Habendas et possidendas et percipiendas libere et quiete inperpetuum per manus eiusdem Bricii vel heredum suorum vel eius quicumque eandem terram in feudo tenuerit ad duos terminos anni scilicet ad Pascham duodecim denarios et ad Festum Sancti Michaelis duodecim denarios Et ego Marona et heredes mei warantizabimus predictum redditum duorum solidorum predicto conventui contra omnes homines et feminas Et pro hac donatione et concessione et carte mee confirmatione dedit mihi predictus conventus duas marcas argenti ad pueros meo[s] consulendos Et ut hec mea donatio et concessio et carte mee confirmatio rata sit et stabilis permaneat eam sigilli mei appositione corroboravi Hiis testibus Johanne Sperling Johanne de Garlande Bricio cordario Martino le Ferun Gileberto le seutrer Edwardo de Tolleshunte Willelmo filio Edrici Waltero de Fuleham Ricardo filio Reginaldi Rannulpho Sprot Ricardo Dod Roberto Wedertot Willelmo de Eynesforde et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter