utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00050381

Charter
Charter Number: 00050381
Cartulary Title: Westminster Abbey Charters, 1066-c.1214
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1200
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Diplomatics (brat)
map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Adam filius Alulfi dedi concessi et hac presenti carta mea confirmaui Deo et ecclesie Sancti Mathei in Fridaistrat et Philippo sacerdoti tunc tempore in eadem ecclesia ministranti et omnibus successoribus suis in predicta ecclesia Deo seruientibus totam terram meam proximam iuxta gabulum predicte ecclesie Sancti Mathei uersus occidentalem partem iacentem que terra continet in longitudine cum muro uersus occidentalem partem viginti et duos pedes de pedibus Sancti Pauli in latitudine uero cum muris uersus australem partem et borialem partem viginti et quatuor pedes de eisdem pedibus habend et tenend predicte ecclesie et rectoribus eiusdem ecclesie libere quiete integre finabiliter absque omni seruitio seculari Ita quod ego predictus Adam uel heredes mei de predicta terra nichil habere uel capere uel exigere siue minuere poterimus imperpetuum Et sciendum est quod ego predictus Adam et heredes mei terram sepedictam predicte ecclesie et rectoribus eiusdem ecclesie contra omnes homines et feminas debemus warantizare et acquietare Pro hac igitur donatione et concessione et warantizatione et presentis carte mee confirmatione ego predictus Adam filius Alulfi recepi de predicta ecclesia septem marcas argenti scilicet per manum Philippi sacerdotis tunc tempore in eadem ecclesia ministrantis Ita uidelicet quod predictus Philippus sacerdos et omnes successores eius in eadem ecclesia ministrantes et Deo seruientes predictam terram integre honorifice et inconcusse inperpetuum habeant et possideant Preterea sepedictus Philippus sacerdos per consensum et assensum et petitionem predicti Ade excommunicauit atque anathematizauit omnes homines et feminas qui hanc predictam terram a predicta ecclesia uel a rectoribus predicte ecclesie seperabunt uel alienabunt Hec donatio et concessio fuit facta et hec sententia data anno ab Incarnatione Domini Nostri Ihesu Christi mcc coram presentia omnium parochianorum Hiis testibus Henrico filio Ailwini tunc tempore maiore London Rogero filio Alani Iordano de Turre Iohanne filio Herlizun tunc tempore aldermanno nostre guade Thoma Iohanne Willelmo Bartholomeo filiis suis Constantino filio Alulfi et Arnaldo fratre suo Rogero le Duc Petro filio eius Willelmo Roberto Martino filiis Aliz Andrea Albo Henrico filio eius Laurentio filio Gregorio Ricardo Iohanne Thoma Willelmo filiis eius Iohanne Oliuant Petro filio eius Henrico filio Henrici cum capillis Laurentio filio eius Radulfo Oliuant Richero de selda domini regis Michele Potel Waltero le seuer Iohanne Mauger Radulfo Oxon Godefrido aurifabro Euerardo aurifabro Rogero fratre suo Nicholao aurifabro Martino aurifabro Iohanne le Corner aurifabro Abel aurifabro Willelmo de Berking aurifabro Gauger Gernoun Galfrido aurifabro Thoma aurifabro multisque aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter