utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00050382

Charter Number: 00050382
Cartulary Title: Westminster Abbey Charters, 1066-c.1214 [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1189 - 1199
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Rogerus le Borser mercennarius concessi et huic scripto meo specialiter confirmavi Jocelino filio Jocelini de Cornhill quod ego nec heredes mei poterimus ullo tempore terram illam quam ab eo teneo in parochia Sancti Michaelis de Cornhill que est inter terram Willelmi filii Nicholai aurifabri et terram Agnetis sororis Beati Thome numquam vendere invadiare legare neque aliquo alio modo alienare debemus a dicto Jocelino et heredibus suis Sed forte si ego vel heredes mei aliquo tempore sine herede de me vel de meis heredibus legittime exeuntibus obierimus dicta terra cum edificiis et pertinentiis eidem Jocelino et suis heredibus libere quiete revertat Hanc vero concessionem sine fraude et dolo tenendam et observandam tactis sacrosanctis Ewangeliis pro me et pro heredibus meis juravi in soca Domini Willelmi Sancte Marie Ecclesie Hiis testibus Galfrido Aldreman Magistro Hugone capellano Waltero de Stebbeheth Henrico de Chesewik soquereve Oliuero clerico de Turrim Admundo filio Girardi Willelmo Foberd Willelmo Wilequin Johanne filio Danielis Johanne Jacob Main drapario Hosmundo cordewaner Johanne Begi Waltero Lardor Matheo Pistree Willemo de Estchep Galfrido de Estchep Ada le Gost Johanne le Gos Ada diacono et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter