utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00050383

Charter Number: 00050383
Cartulary Title: Westminster Abbey Charters, 1066-c.1214 [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1150 - 1200
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Johannes Bucc concessi Gocelino de Cornelle et heredibus suis terram illam que est inter terram Reginaldi et inter terram Willelmi filii Nicholai tenendam de me et de heredibus meis sibi et heredibus suis in feudo et hereditate finabiliter pro vj solidis reddendis inde per annum pro omni servitio ad duos terminos scilicet infra octo dies Pasche iij solidos et infra octo dies Sancti Michaelis iij solidos Ita quod ego predictus Johannes non possum disherbergare predictum Gocelinum vel heredes suos propter me herbergare vel heredes meos nec ego predictus Johannes neque heredes mei non possimus de predicta terra vendere nec dare neque dispendere vel invadiare nisi predictum censum terre scilicet sex solidos Et ego predictus Gocelinus et heredes mei possimus feudum prenominate terre et vendere atque invadiare ubi voluerimus nisi ecclesiis vel Judeis salvo jure domini mei Johannis Bucc et heredum suorum Et pro hac concessione atque conventione predictus Gocelinus dedit michi Johanni Bucc duas libras piperis in gersumam Hiis testibus Helias capellanus Henricus clericus Philippus scriptor Radulfus filius Roberti Johannes Burguillun Jacobus Drapier Willelmus Norreis Hamo nepos Hamo filius Radulfi Brant Alanus clericus et satis aliorum
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter