utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00050386

Charter Number: 00050386
Cartulary Title: Westminster Abbey Charters, 1066-c.1214 [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1177 Circa
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Willelmus Turpin de camera Domini Regis Henrici dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmavi Roesie uxori mee pro servitio suo totam terram meam extra Ludgate cum domibus lapideis et omnibus pertinentiis suis quam videlicet terram Osmundus caretarius et Ermengarda uxor eius tenuerunt et de qua terra me fecerunt heredem in curia domini mei Regis Henrici de predicta terra cartas quas habuerunt michi resignantes Habendam et tenendam predicte Roesie libere et quiete integre et honorifice absque reclamatione omnium heredum meorum reddendo scilicet de prefata terra monialibus de Clerchenewelle decem et octo denarios per annum pro omni servitio et Rogero de Frivile et heredibus suis iiij solidos ad Festum Sancti Michaelis singulis annis et Radulfo de Rosei et heredibus suis duodecim denarios ad Pascha et duodecim denarios ad Festum Sancti Michaelis singulis annis pro omni servitio Predicta vero Roesia cum in fata decesserit vel in vita sua si ei placuerit secundum promissionem et conventionem inter nos factam pro animabus nostris et pro anima domini mei Regis Henrici ecclesie cui voluerit ad honorem Dei et Beate Virginis Marie predictam terram cum pertinentiis suis et in puram et perpetuam dabit elemosinam absque omni calumpnia et reclamatione heredum meorum Ut autem hec mea concessio et donatio rata et stabilis permaneat eam presentis scripti testimonio et sigilli mei appositione roboravi His testibus Willelmo filio Radulfi senescallo de Normannia Stephano senescallo de Andegavia Mansero Biset Willelmo Crevequor Willelmo de Hastinges Willelmo Malet Sahero de Quenci Ricardo Giffard Philippo de Windlesores Roberto de Broc Radulfo Purcel Bernardo coco et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter