utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00050389

Charter Number: 00050389
Cartulary Title: Westminster Abbey Charters, 1066-c.1214 [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1170 - 1189
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant tam presentes quam futuri quod ego Rogerus de Frivilla concedo Augustino filio Ailwini totam terram meam extra Ludgate que jacet juxta domum Osmundi in feodo et hereditate et finabiliter tenendam illi et heredibus suis de me et heredibus meis reddendo annuatim pro omni servitio quinque solidos ad Festum Sancti Michaelis sine omni occasione Ita quod ego Rogerus nec heredes mei non poterimus predictum Augustinum vel heredes suos deherbergare propter me vel aliquem alium herbergandum Pro hac autem concessione dedit mihi predictus Augustinus v solidos in gersummam Et ego Rogerus et heredes mei warantizabimus totam predictam terram prefato Augustino et heredibus suis contra omnes homines Hiis testibus Johanne filio Nigelli aldermanno Augustino calicier David parmenter Folchmaro pistore Osmundo Galfrido de Wycumbe Johanne Oysel Johanne Morin Adam de Waltham Ricardo de Hereford Willelmo Macon Willelmo B[er]engier Gervasio centurier Godefrido Palmer Roberto fabro Roberto Palmer Radulfo fruitario Thurstano Franciger Petro senario Willelmo de Writele Willelmo Orpedeman et pluribus aliis Tota autem hec predicta terra erit quieta hoc anno presenti de predicto censu et ad Festum Sancti Michaelis proximum intrabit prefatus Augustinus ad censum suum reddendum de prefata terra
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter