utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00050392

Charter Number: 00050392
Cartulary Title: Westminster Abbey Charters, 1066-c.1214 [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1199 - 1216
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Turoldus magister Hospitalis Sancti Jacobi iuxta Cherringe et fratres et sorores eiusdem loci concedimus et hac presenti carta nostra confirmamus ecclesie Sancti Petri Westmonasterii et eiusdem loci conventui donum et elemosinam quam Reginaldus pistor Ricardi episcopi London eidem ecclesie et conventui fecit et concessit de terra que de feodo nostro est in Flietestrate quam predictus Reginaldus de nobis tenet Que videlicet terra jacet inter terram Gaufridi de Wicumba et inter terram canonicorum Sancte Osithe Predictus vero conventus Westmonasterii donum prefati Reginaldi et elemosinam libere et quiete et honorifice sine calumpnia et exactione finabiliter possidebit reddendo inde singulis annis ecclesie Sancti Jacobi et successoribus nostris tres solidos pro omni servitio quos prius prefatus Reginaldus nobis de predicta terra persolvit ad duos terminos anni scilicet infra octo dies Natalis Domini decem et octo denarios et infra octo dies Sancti Johannis Baptiste decem et octo denarios Ut autem hec nostra concessio et confirmatio rata permaneat et stabilis eam presentis scripti testimonio et sigilli nostri appositione roboravimus Hiis testibus Simone capellano Alexandro capellano Odone aurifabro Henrico Sumer Stephano de Berking Wimundo pistore Petro de Wandene Gaufrido de Cruce Gaufrido Cuttelebatte et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter