utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00050393

Charter Number: 00050393
Cartulary Title: Westminster Abbey Charters, 1066-c.1214 [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1199 - 1216
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Henricus de Ely clericus concessi et hac presenti carta mea confirmavi abbati de Westmonasterio et eiusdem loci conventui unum mesuagium cum omnibus pertinentiis scilicet illud quod Robertus Crutgeorne tenuit in parochia Sancti Clementis versus Londoniam tenendum bene et in pace absque omni calumpnia mei vel heredum meorum inperpetuum Pro hac autem concessione et carte mee confirmatione dederunt mihi predictus abbas et predictus conventus viginti solidos esterlingorum Ego vero Henricus et heredes mei warantizabimus predictum mesuagium cum pertinentiis prefatis monachis contra omnes gentes Et ut hec concessio mea stabilis et inconcussa permaneat presenti scripto confirmavi et sigilli mei testimonio corroboravi Ego etiam Henricus et Walterus filius meus et heres tunc presens affidavimus in pleno halimoto de Westmonasterio firmiter tenere prescriptum pactum predictis monachis absque omni dolo et fraude Hiis testibus Ricardo Testard Henrico Sumer Johanne filio Edwardi Nicholao summonitore Petro de Wend Thoma vinitore Ricardo filio Randulfi Galfrido fabro Pagano Dolbe et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter