utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00050395

Charter
Charter Number: 00050395
Cartulary Title: Westminster Abbey Charters, 1066-c.1214 [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant, Quitclaim
Date: 1197 - 1198
Date Type: Internal, Regnal
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat)
map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Walterus filius Cecilie dedi et concessi et presenti carta mea confirmavi abbati de Westmonasterio et successoribus suis et conventui eiusdem loci xiij solidos redditus qui iacent retro ecclesiam Sancti Clementis extra barram inter terram Fichet et terram Rogeri de la Rie quos Simon de Gaolia et Ordmarus filius Edwardi et Robertus de Ruckingeham et Osbertus de Warang et Robertus de Templo et Willelmus caretarius tenent scilicet de Simone de Gaolia xij denarios et de Ordmaro xij denarios et de Roberto de Ruckingeham [ij] solidos et de Osberto le Warang iij solidos et de Roberto de Te[mplo] iij solidos et de Willelmo caretario iij solidos Pro hac autem donatione et carte mee confirmatione predicti abbas et conventus dederunt mihi octo marcas argenti Et ego Walterus et heredes mei prenominato abbati et successoribus suis et predicto conv[entui] predictos xiij solidos redditus warantizabimus contra omnes h[omines et omnes] feminas Et si forte contigerit quod ego uel hered[es mei] prenominato abbati et conventui predictos xiij solidos redditus warantizare non poterimus dabimus eis escambium ad [valentiam] predictorum xiij solidorum reditus vel visu vicinorum catallum [predict]orum abbatis et conventus persolvemus Et sciendum est quod ego [Walterus] remisi et quietum clamavi predictis abbati et conventui totum ius quod habui in predictis xiij solid[atis] redditus de me et heredibus meis inperpetuum Ita quod prefati abbas et conventus reddent [in] firma de Westmonasterio iij solidos per annum pro omni servicio pro [illis] xiij solid[at]is redditus et super plus agium remanebit predicto [abbati] et successoribus suis et sepedicto conventui de Westmonasterio Et ut hec concessio stabilis et inconcussa permaneat ego eam [presen]ti scripto confirmavi et sigilli mei testimonio co[roboravi] Hoc autem pubblice factum est in pleno halimoto predicti [abbatis] de Westmonasterio anno regni Regis Ricardi ix coram [Theobaldo] de Feringes tunc temporis predicti abbatis senescallo Rogero Enganet tunc temporis preposito de Westmonasterio Albino clerico [Henrico Sumer] Ricardo janitore Hugone de Fonte Galfrido de [Cruce] Ada de Westmonasterio Petro de Wandene Johanne filio Edwardi Nicholao filio Galfridi Stephano de Berkinges Ricardo de Claigate Galfrido fratre suo Roberto de Claigate et multis [aliis] fidelibus domini abbatis de Westmonasterio ibidem tunc presentibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter