utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00050396

Charter Number: 00050396
Cartulary Title: Westminster Abbey Charters, 1066-c.1214 [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1150 - 1200
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Matilda que fui uxor Jospe concessi et dimisi et hac presenti carta mea confirmavi Waltero de Winton lespicer et heredibus suis quandam domum quam habui in parochia Sancti Clementis Dacorum videlicet illam que est inter terram Reginaldi aurifabri versus orientem et terram Reginaldi carpentarii versus occidentem et continet in latitudine in capite versus cheminum regale octo ulnas uno quarterio minus de ulnis ferreis Domini Henrici regis Anglie et in latitudine in parte posteriori versus aquilonem novem ulnas et duos pedes de eisdem ulnis et in longitudine quinquaginta et octo ulnas et duos pedes de eisdem ulnis scilicet quicquid ibidem habui in longitudine et latitudine sine aliquo retinemento integre Habendam et tenendam predicto Waltero et heredibus suis de me et heredibus meis in feodo et hereditate libere et quiete bene et in pace in perpetuum Reddendo inde annuatim mihi et heredibus meis pro omni servicio et exactione et rebus cunctis unum denarium ad Festum Sancti Michaelis et ad opus Sancte Marie Westmonasterii octo solidos per annum ad quatuor terminos scilicet ad Nathale Domini duos solidos et ad Pascham duos solidos et ad Festum Sancti Johannis Baptiste duos solidos et ad Festum Sancti Michaelis duos solidos sine omni occasione Et sciendum est quod ego dicta Matilda vel heredes mei vel aliquis per nos vel pro nobis nullatenus poterimus nec debemus dehospitare predictum Walterum vel heredes suos causa me vel heredes meos vel aliquem alium hominem vel feminam ibidem hospitandi nec plus exigere clamare vel habere in predicta domo cum pertinentiis quam unum denarium per annum termino statuto Hanc autem predictam domum integre cum omnibus pertinentiis suis ego dicta Matilda et heredes me debemus warantizare predicto Waltero et heredibus suis contra omnes homines et feminas in perpetuum per predictum servicium unius denarii per annum solvendi mihi et heredibus meis ad Festum Sancti Michaelis pro omni servicio salvis octo solidis per annum solvendis ad opus Sancte Marie Westmonasterii sicut predictum est Pro hec concessione et dimissione et warantizatione et presentis carte mee confirmatione et sigilli mei appositione dedit mihi predictus Walterus unam marcam argenti in gersumam et Margerie filie mee quatuor denarios Hiis testibus Domino Johanne tunc persona Sancti Clementis Dacorum Domino Thoma tunc capellano Sancti Clementis Dacorum Hamone Brand Stephano de Stranda Benedicto le Capel[er] Normanno Alutar Reginaldo aurifabro Ricardo filio Alwredi Gileberto carpentario Roberto aur[ifabro] Ewerardo de Fonte Johanne filio Ewerardi Willelmo le Franceis Willelmo le Provencal et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter