utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00050402

Charter
Charter Number: 00050402
Cartulary Title: Westminster Abbey Charters, 1066-c.1214
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Agreement, Lease
Date: 1209
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Hec est conuentio facta inter Nicolaum filium Gaufridi et Robertum de Crokesleia scilicet quod idem Nicolaus dimisit et concessit predicto Roberto et heredibus suis uel cui idem Robertus assignare uoluerit totum ministerium suum quod habuit in Abbatia Westmonasterii scilicet ministerium summonitionis cum corredio monacali et cum omnibus pertinentiis preter terram que pertinet ad predictum ministerium summonitionis usque ad terminum duodecim annorum pro quinquaginta solidis quos idem Robertus dedit predicto Nicolao pre manibus Et idem Nicolaus et heredes sui warantizabunt predicto Roberto et heredibus suis uel cui assignare uoluerit predictum ministerium cum pertinentiis contra omnes gentes usque ad predictum terminum ita tamen quod predictus Robertus et heredes sui uel ille cui idem Robertus predictum ministerium assignauerit facient ea que ad predictum ministerium pertinent infra predictum terminum ita quod idem Nicolaus uel heredes sui non sint perdentes de predicto ministerio In fine uero predictorum duodecim annorum predictum ministerium cum pertinentiis reuertetur ad ipsum Nicolaum et ad heredes suos quietum de ipso Roberto et heredibus suis inperpetuum sine omni calumnia Huius uero conuentionis terminus incepit ad Festum Sancti Iohannis Baptiste proximum post electionem Hugonis de Well Lincolniensis electi anno regni Regis Iohannis undecim et anno nono benedictionis Radulfi abbatis Westmonasterii Hanc autem conuentionem fideliter tenend utraque affidauit et sigillum suum apposuit Hiis testibus Ricardo de Dol Odone aurifabro Henrico Sumer Gaufrido camerario Ada de Westmonasterio Stephano de Berking Waltero Marescallo Eustatio pictore Berth hostiario Nicolao de celario Thoma uinitore et multis aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter