utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00050405

Charter Number: 00050405
Cartulary Title: Westminster Abbey Charters, 1066-c.1214 [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1180 - 1203
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Universis ad quos presens carta pervenerit Baldwinus filius Baldwini salutem Noveritis me dedisse et hac mea carta confirmasse Galfrido capellano de Tothill dimidium masagium in Westmonasterio cum pertinentiis suis habendum et tenendum de me et heredibus meis libere et quiete et integre per servitium xviij denariorum per annum scilicet ix denariorum ad Festum Sancti Michaelis et ix denariorum ad Pascha pro omni servitio quod ad me vel heredes meos pertineat et per liberum servitium inveniendi quendam hominem abbati Westmonasterii ad fenum suum levandum vel blada sua colligendum uno die per annum in eadem villa ad cibum ipsius abbatis pro omni servitio Hanc autem donationem et concessionem et carte huius confirmationem feci ego Baldwinus ipsi Galfrido et heredibus suis vel cuicumque idem Galfridus illud dimidium masagium cum pertinentiis suis dare voluerit Et ego et heredes mei warantizabimus illis omnibus prenominatis prefatum dimidium masagium cum pertinentiis suis contra omnes Et inde dedit mihi idem Galfridus duos solidos in gersuma Testibus Johanne sacerdote filio Moysi Johanne capellano de Curia Regis Rogero capellano Edwardo preposito Willelmo hostiario Willelmo filio Ordrici Galfridio filio Fredesenti Warino Hareng Elia Hodin Willelmo Chanterel Ricardo pictore Ricardo de Berking et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter