utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00050406

Charter Number: 00050406
Cartulary Title: Westminster Abbey Charters, 1066-c.1214
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1180 - 1197
Date Type: Assigned
Resource Link(s): British History Online
map View Map
Charter:
Sciant tam presentes quam futuri quicumque hanc cartam viderint vel audierint quod ego Aedwardus [prepositus Westmonasterii concessi et hac pre]senti carta mea confirmavi Radulfo Clerico et heredibus suis masagium illud quod olim Sawal[us clericus emerat de Brungaro Athleta] quod etiam ille Sawalus clericus postea dimisit Radulfo Hurel de quo ego illud masagium emi quod iacet [inter terram Willelmi Fiz et terram Radulfi de] Septem Fontibus quam Albinus clericus tenet de eo tenendum de me et de heredibus meis perpetua heredita[te reddendo inde annu]atim pro omni servitio xl denarios ad quatuor statutos terminos anni scilicet ad Natale Domini x denarios et ad Pascha x denarios [et ad Nativitatem Sancti] Johannis Baptiste x denarios et ad Festum Sancti Michaelis x denarios Pro hac autem concessione et huius carte mee confirmatione predictus Radulphus Clericus non officio ita vocatus sed cognomine dedit michi ad gersummam iij solidos His testibus Rogero capellano Albino clerico Gocelino fabro Alano et Johanne filiis meis Randulfo Fiz coco et Ricardo filio eius Willelmo filio [Asketini] Wimundo pistore Hugone filio Richeri de Fonte et Galfrido de Cruce fratre eius Willelmo Chanterel Willelmo Albo [presbitero qui hanc cartam] scripsit et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter