utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00050407

Charter Number: 00050407
Cartulary Title: Westminster Abbey Charters, 1066-c.1214 [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation, Grant
Date: 1199 - 1216
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Johannes filius Edwardi pro salute anime mee et omnium antecessorum meorum in perpetuam elemosinam dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmavi Deo et altari Beate Virginis Marie Westmonasterii et eiusdem loci conventui ad luminaria prefati altaris administranda totam terram quam Radulfus clericus tenuit de Edwardo patre meo in villa Westmonasterii quam jacet inter terram que fuit Willelmi Fiz et terram Radulfi de Septem Fontibus quam Albinus clericus tenuit de ipso Radulfo Habendam et tenendam de me et heredibus meis bene et in pace libere et quiete inperpetuum per liberum servicium duorum denariorum per annum pro omni servicio reddendorum scilicet unum denarium ad Pascham et j denarium ad Festum Sancti Michaelis Preterea concessi ad luminaria eiusdem altaris administranda xij denarios redditus singulis annis inperpetuum quos Rogerius Fot michi reddere consuevit de quadam terra iuxta Tothul et totum servicium terre illius liberum et quietum inperpetuum de me et heredibus meis Hanc autem donationem et [concessionem] elemosinam ego Johannes et heredes mei warantizabimus predicto conventui versus omnes homines et feminas per predictum servicium Hiis testibus Odone aurifabro Rogero Enganet Henrico Sumer Lodovico clerico Ricardo Testard Ada de Westmonasterio Nicholao filio Galfridi Stephano de Berking Galfrido de Cruce Wimundo pistore Ada Johanne Galfrido Radulfo servientibus ecclesie Laurentio Muschat et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter