utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00050408

Charter Number: 00050408
Cartulary Title: Westminster Abbey Charters, 1066-c.1214 [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1199 - 1216
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Johannes filius Edwardi de Westmonasterio dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmavi Roberto de Mulesham priori de Westmonasterio octo solidatas quieti redditus in villa Westmonasterii in quibuscumque usibus assignare vel dare voluerit scilicet in Aldewich duodecim denarios quos Paulinus de Aldewich solebat michi reddere de dimidia acra terre in Campis ad Pascham et ad Festum Sancti Michaelis et quatuor solidos quos Henricus filius Humfridi de Aldewich solebat michi reddere de quinque acris terre ad eosdem terminos et tres solidos quos Willelmus de Gardino solebat michi reddere de duabus acris terre ad quatuor principales anni terminos scilicet singulis terminis ix denarios Habendas et percipiendas eisdem terminis per manus predictorum Paulini et Henrici et Willelmi vel heredum suorum vel aliorum quicumque predictas terras tenuerint eidem Roberto vel ipsi cuicumque vel quibuscumque usibus assignare vel dare voluerit Ego vero Johannes et heredes mei warantizabimus predictum redditum predicto Roberto vel illi qui loco suo assignaverit Pro hac autem donatione et concessione et carte mee confirmatione dedit mihi predictus Robertus quinque marcas argenti Et ut hec mea donatio et concessio et carte mee confirmatio rata sit et stabilis permaneat eam sigilli mei appositione corroboravi Hiis testibus Odone aurifabro de Westmonasterio Ricardo Testard Henrico Sumer Ricardo filio Edmundi Gaufrido de Cruce Stephano de Berking Roberto de Crokesl Thoma vinitore Willelmo de la Barre Edrico de Gardino Nicholao de celario Gervasio de Coquina Laurentio Muschat Adam de Ecclesia et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter