utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00050412

Charter Number: 00050412
Cartulary Title: Westminster Abbey Charters, 1066-c.1214
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1199 - 1216
Date Type: Assigned
Resource Link(s): British History Online
map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Adam de Westmonasterio assensu et voluntate Matildis uxoris mee dedi et concessi et hac presenti carta confirmavi in puram et perpetuam elemosinam pro anima Scolastice matris predicte Matildis et animabus nostris et parentum nostrorum Deo et altari Beate Dei Genitricis Marie in ecclesia Westmonasterii ad luminaria invenienda duodecim denariatas redditus in villa Westmonasterii quas Ricardus Testard solebat mihi reddere de terra que fuit quondam Roberti de Baignorio in eadem villa cuius homagium inde recepi Habendas et tenendas eidem altari inperpetuum et percipiendas per manus eiusdem Ricardi vel illius quicumque illam terram tenuerit ad eosdem terminos quibus ego Adam percipere solebam videlicet ad Pascha et ad Festum Sancti Michaelis Et quia predictus redditus annuus predicte Matildi uxori mee fuit hereditarius sub utroque nomine hanc cartam predicto altari ego Adam sigillo meo confirmare feci et corroborare Hiis testibus Ricardo de Dol tunc senescallo Westmonasterii Odone aurifabro Westmonasterii Ludovico clerico Ricardo Testard Ricardo filio Edmundi militis Roberto de Crokesle Stephano de Berkinges Gerardo coco Nicholao de celario Ivone filio Ricardi Gaufrido Adam Willelmo Johanne servientibus eiusdem ecclesie Laurentio Muschet Willelmo Noel Ricardo de celario Gervasio Tatin et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter