utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00050415

Charter Number: 00050415
Cartulary Title: Westminster Abbey Charters, 1066-c.1214 [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1199 - 1216
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Galfridus de Cruce peticione concessione et voluntate Edithe uxoris mee et Galfridi filii et heredis mei dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmavi Deo et altari Beate Marie de Westmonasterio pro animabus patrum et matrum et omnium antecessorum nostrorum triginta duorum denariorum redditum quos Alanus de Aldewiche nobis solebat reddere per annum pro uno curtillagio quod de nobis tenuit habendum et tenendum bene et in pace libere et quiete in puram et perpetuam elemosinam sine aliquo retenemento nostri vel successorum nostrorum Et sciendum est quod ego Galfridus et heredes mei predictos triginta duorum denariorum redditus conventui de Westmonasterio warantizabimus contra omnes gentes Hanc vero elemosinam et donacionem Galfridus filius et heres meus ex parte sua concessit et dedit et presentem cartam super ipsum altare Beate Marie posuit et optulit Hiis testibus Rogero Enganet Albino clerico Henrico Sumer Ricardo Testard Nicholao filio Galfridi Stephano de Berking Johanne filio Edwardi Wimundo pistore Petro de Wandena Johanne filio Willelmi filii Ordrici Edmundo filio Wimundi Johanne filio Hugonis de Fonte Pagano Dobbe et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter