utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00050416

Charter Number: 00050416
Cartulary Title: Westminster Abbey Charters, 1066-c.1214 [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1150 - 1200
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Hugh de Fonte dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmavi Margarete filie mee Willelmum filium Herberti cum toto tenemento quod de me tenet in Westmonasterio et unam acram terre que iacet iuxta acram quam predictus Willelmus de me tenet tenendum de me et heredibus meis illa et heredibus libere et quiete integre plenarie Reddendo mihi et heredibus meis illa et heredes sui xviij denarios et dimidiam libram cimini per annum pro omni servicio scilicet ad Natale Domini iiij denarios et obolum et ad Pascha iiij denarios et obolum et dimidiam libram cimini et in Festo Sancti Iohannis Baptiste iiij denarios et obolum et in Festo Sancti Michaelis iiij denarios et obolum Hiis testibus Rogero Salomone capellanis Rogero Enganet tunc preposito Albino clerico Henrico Sumer Ricardo Testard Nicholao filio Gaufridi Gaufrido de Cruce Iohanne filio Eadwyd Adam nepote episcopi Petro de Wendene Iohanne filio Willelmi Ordrico Stephano de Berking Pagano Dobbe Ricardo de Cleigate Roberto fratre eius et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter