utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00050417

Charter Number: 00050417
Cartulary Title: Westminster Abbey Charters, 1066-c.1214 [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1199 - 1216
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Simon Hurel et Margareta uxor mea et heredes mei dedimus et concessimus et presenti carta nostra confirmavimus Deo et altari Sancte Marie ecclesie Sancti Petri Westmonasterii ad lumen inveniendum pro salute anime nostre et predecessorum nostrorum duos solidatos redditus in puram et perpetuam elemosinam scilicet quos Willelmus filius Hereberti et Edricus de Gardino tenent de nobis in villa Westmonasterii Et ego predictus Simon et Margareta uxor mea et heredes mei debemus warantizare Deo et altari Sancte Marie illos duos solidatos redditus contra omnes gentes His testibus Eudone aurifabro Ricardo Testard Henrico Sumer Petro de Wandena Gaufrido de Claigate Walkelino de elemosinaria Willelmo Noel de Porta Herwardo scriptore Adam de monasterio Gaufrido de monasterio Elya parmentario Roberto de Claigata et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter