utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00050418

Charter Number: 00050418
Cartulary Title: Westminster Abbey Charters, 1066-c.1214 [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation, Grant
Date: 1200 - 1250
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Margeria filia Hugonis de Fonte dedi concessi et hac presenti carta mea confirmavi Deo et monachis Westmonasterii ad invenienda luminaria coram altari Beate Marie in eadem ecclesia duos solidatos redditus in villa Westmonasterii in puram et perpetuam elemosinam pro salute anime mee et omnium predecessorum meorum illos videlicet quos Willelmus filius Hereberti et Edricus de Gardino solebant reddere Simoni Hurell quondam viro meo et michi de quodam tenemento in eadem villa et quos ego Margeria habui ex dono et confirmatione predicti Hugonis patris mei Habendos et tenendos libere et quiete integre et plenarie inperpetuum et percipiendos per ipsum qui pro tempore fuerit prenominati altaris constitutus procurator ad duos terminos anni videlicet ad Pascha et ad Festum Sancti Michaelis Ego vero Margeria et heredes mei warantizabimus predictis monachis et procuratori memorati altaris qui pro tempore fuerit predictum redditum duorum solidorum contra omnes homines et feminas Ut autem hec mea donatio et concessio et carte mee confirmatio rata et stabilis permaneat eam presenti scripto et sigilli mei appositione corroboravi Hiis testibus Odone aurifabro tunc preposito Westmonasterii Ricardo filio Edmundi Roberto de Claigate Roberto de Crokesl Stephano de Berkinge Petro de Wandene Gaufrido de Claigate Walkelino de elemosinario Willelmo Nohel Gervasio portitore Adam de ecclesia Gaufrido de ecclesia Johanne de ecclesia Elia parmentario Laurentio Muschat Gervasio Tatin Willelmo le Palmer et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter