utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00050419

Charter Number: 00050419
Cartulary Title: Westminster Abbey Charters, 1066-c.1214 [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1200 - 1250
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Ricardus de Dol dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmavi Radulfo Testard terram meam cum pertinentiis suis in villa Westmonasterii que videlicet terra jacet inter terram que fuit Willelmi filii Ordrici ex una parte et inter terram Simonis Peitevin ex alia parte et que terra continet in longitudine viginti et novem ulnas et dimidiam de ulnis ferreis Regis Ricardi et in latitudine versus vicum regium sex ulnas de eisdem ulnis quatuor pollices minus et in latitudine versus occidentem quinque ulnas de eisdem ulnis Habendam et tenendam de me et heredibus meis sibi et heredibus suis in perpetuum in feodo et hereditate libere et quiete integre et plenarie pacifice et honorifice reddendo de prefata terra singulis annis michi et heredibus meis tres solidos ad quatuor terminos anni pro omni servitio et exactione videlicet ad Pascha novem denarios et ad Festum Sancti Johannis novem denarios et ad Festum Sancti Michaelis novem denarios et ad Natale Domini novem denarios salvo forinseco servitio Et ego Ricardus de Dol et heredes mei warantizabimus predictam terram cum pertinentiis suis predicto Radulfo et heredibus suis et aquietabimus versus omnes homines et omnes feminas Pro hac autem donatione et concessione et carte mee confirmatione dedit mihi prefatus Radulfus unum bizantium in gersumam Et ut hec mea donatio et concessio firma sit et stabilis eam presentis scripti testimonio et sigilli mei appositione roboraui Hiis testibus Odone aurifabro tunc preposito Westmonasterii Henrico Sumer Ricardo Testard Ricardo filio Edmundi Roberto de Crokesleg Stephano de Berking Gaufrido de Cruce Wimundo pistore Willelmo pistore Willelmo de Scardeburg Gaufrido Cuttelebatte Thoma filio Pavie Ivone de Coquina Rogero coco Alexandro de Eia Ricardo Alto Willelmo Parvo Johanne de Aqua Ricardo de cellario Nicholao de cellario Walkelino de elemosinario Willelmo Noel Willemo serviente de ecclesia Laurentio Muschet Gervasio Tatin et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter