utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00050420

Charter Number: 00050420
Cartulary Title: Westminster Abbey Charters, 1066-c.1214 [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1200 - 1250
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Ricardus de Dol dedi concessi et hac presenti carta mea confirmavi pro salute anime mee et pro salute animarum omnium antecessorum meorum Deo et ecclesie Sancti Petri Westmonasterii in puram et perpetuam elemosinam ad invenienda luminaria coram magno altari in eadem ecclesia duos solidos de terra quam Radulfus Testard de me et heredibus meis tenet in villa Westmonasterii que videlicet terra jacet inter terram que fuit Willelmi filii Orderici ex una parte et inter terram que fuit Simonis Peytevin ex alia parte Ita quod sacrista quis pro tempore fuerit predictos duos solidos singulis annis percipiet inperpetuum ad quatuor terminos anni quolibet scilicet termino vj denarios de prefata terra quicumque illam teneat Et ego et heredes mei warantizabimus predicte ecclesie prefatam elemosinam duorum solidorum contra omnes homines et omnes feminas Nec poterimus ego vel heredes mei predictam elemosinam in aliquo minuere vel detinere Quod si aliquod detineatur sacrista qui pro tempore fuerit liberam habebit potestatem distringendi prefatam terram et catalla in eadem terra inventa retinendi donec predicta elemosina duorum solidorum integre persolvatur Ut autem hec mea donatio et concessio firma sit et stabilis inperpetuum eam presentis scripti testimonio et sigilli mei appositione roboravi Hiis testibus Odone aurifabro Magistro Simone de London Lodovico clerico Henrico Sumer Galfrido de Cruce Stephano de Berking Ricardo filio Edmundi Willelmo pistore et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter