utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 00050421

Charter Number: 00050421
Cartulary Title: Westminster Abbey Charters, 1066-c.1214 [London]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1199 - 1213
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Johannes Testard dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmavi Ysabelle uxori Roberti Maudut domini regis camerarii duo masagia cum pertinentiis in villa Westmonasterii que sunt de feudo Herberti Sarresberiensis episcopi et jacent inter terram Thome vinitoris et terram Petri de Ely Habenda et tenenda de me et heredibus meis ipsi Ysabelle et heredibus suis bene et in pace libere et quiete integre et plenarie inperpetuum per liberum servicium viginti et sex denariorum per annum pro omni servicio et exactione reddendorum ad duos terminos anni scilicet ad Festum Sancti Michaelis xiij denariorum et ad Pascha xiij denariorum Et sciendum quod predicta Ysabella poterit facere heredem suum de quocumque vel de quacumque voluerit de predictis duabus masagiis aut illa dare vel assignare ubicumque voluerit sive in religionem sive extra religionem Et ego Johannes et heredes mei warantizabimus predicte Ysabelle et heredibus suis vel ubicumque predicta masagia dederit vel assignaverit contra omnes gentes per predictum servicium salvo Petro Leko tota vita sua domum suam in qua manet tenendam de ipsa Ysabella et heredibus suis per servicium decem et octo denariorum per annum pro omni servicio Hanc vero donationem et concessionem et presentis carte mee confirmationem feci predicte Ysabelle pro servicio suo et pro duabus marcis et dimidia argenti quas in manum dedit in gersumam Hiis testibus Henrico Foliot Thoma de Windlessore Roberto de Bassingeburn Willelmo filio Roberti Odone aurifabro Henrico Sumer Roberto de Rokingeham Laurentio hostiario Petro de Ely Thoma vinitore Stephano de Berking Gaufrido de Cruce Wimundo pistore Johanne filio Edwardi Martino King Nicolao de celario Ada de ecclesia Gaufrido de ecclesia Nicolao filio Gaufridi qui hanc cartam scripsit et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter